- AULAEUM
- AULAEUMapud Ulpianum l. sed et si quid 12. § 5. ff. de usufruct. velut Aulaei, inquit, vel alterius apparatus, ut et Cicer. pro Caelio; saepius et usitatius in plur. Aulaea legitur: quô nomine intelliguntur tapetes, quibus parietes et aulae ornatûs causâ tegebantur. Quamvis enim Veterib. noti non essent psilotapetes, quibus hodie toti parietes obteguntur et intenduntur, in vulgus videl. Attalica tamen Aulaea, contegendis etiam parietibus, (cum alii parietes aut picturis condecorarent et coloribus udô tectoriô inductis aut marmore operirent aut deaurarent, ut dicetur infra, ubi de Parietibus) in domibus Magnatum, usum praebuêre: inde dicta, quod in Attali Regis aula primum essent inventa. Salmas. ad Vopisc. in Firmo c. 3. et Calvin. Lexic. Iurid. Hinc Aulaea, pro tragico ornatu, apud Ausonium.---- ---- ---- Aulaeaque Regum.In tragico enim theatro palatia regum cum erigerentur, tapetibus pensilibus solebant obduci, partim ut scena magnificentius ornaretur, partim ut regiarum aedium vera species exhiberetur, quae etiam Heroicis temporibus tapetibus insternebantur, ut ex Homero elucet. De iis Heliodorus Aethiop l. 5. Ε᾿ξεφόρουν, inquit, τραπέζας, κρατῆρας, τάπητας, παραπετάσματα, Σιδωνίων ἔργα καὶ Τυρίων χειρῶν, Efferebant mensas, pocula, tapetes, Aulaea, Sidoniarum opera et Tyriarum manuum. Q. Curtius l. 8. c. 5. quum post aulaeam quae lectos obduxerat, staret Rex. Hyperides apud Iulium Pollucem l. 4. c. 19.Οἱ δὲ εννέα ἄρχοντες εἱςτιῶντο εν τῇ ςτοᾷ,Περιφραξάμενόι τι μέρος τῆς αὐλαίας.Novem Principes convivabantur in stoa,Circumsepti alterutram partem aulaeis.Virg. Aen l. 1. v. 701.---- ---- Aulaeis iam se regina superbis,Aureâ composuit spondâ, etc.Plura vide infra in voce Tapetes. Iuvenalis Consulum praetorumque togam pictam et triumphalem, non ineleganter Aulaeum quoque vocat, Sat 10 v. 39.---- ---- Pictae Sarrana FerentemEx humeris aulaea togae. ---- ----Ubi vetus Interpres: In tunica Iovis, inquit, mappam mittentem in Circo Consulem describit Poeta. Nam tumcam Fovis, togam palmatam dixit, Tyriâ purpurâ confectam, h. e. Sarranâ
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.